正在加载图片...
CAPITVLVM SEXTVM DECIMVM CAP.XVI pluribus pluribus plures plura pluribus pluribus Part 2 Paulus and Lucia(XVI) Lucia in trabibus celata Interea Lucia,Ricardum in monasterium euntem observans,in claustri tectum ascenderat ubi in pueritia saepe se celabat;Comes Karolus enim eam matremque ad monasterium adducere solebat.Despiciens igitur Lucia de trabibus Ricardum solum sedentem videre poterat.Tandem aliquis ad Ricardum adiit. 'Ubi sunt nostri hospites?'inquit advena.'Salvi-ne?' 'Salvi sunt,'respondit alter. 'Omnia-ne parata sunt? 'Ita vero,Domine Abba.' Lucia est obstupefacta.Abbas!Omnia verba eorum audire non poterat quod duo monachi susurrabant."Tace!'dicebat abbas.'Advenit aliquis,ergo in ecclesiam abi...'et Ricardus abiit.'Ah Pater Stephane,salve.' "Te saluto,Domine Abba,'respondit Stephanus,'Ignoscas mi,sed tibi nuntios graves refero,mirabiles quidem,sed veros.' 'Quos nuntios dicis?Dic mihi,Stephane.' 'Unus ex discipulis meis,puer sapiens,honestus,fidelis....' 'Quis ex tuis discipulis?' 'Paulus.Hodie cum ad oppidum ambularet,conspirantes in silva Danos conspexit ex quibus unum agnovit.Pater Ricardus in silva cum Danis ! 'Pater Ricardus in silva?Hodie?Sed Ricardus non est Danus.Ille puer elephantum ex musca facit.' 'Ille autem cum Danis erat.' 'Discipulo erranti credis,Pater?'inquit abbas.'Nonne autem Paulus erat ille discipulus qui frustra filiam Comitis Karoli amabat?Ignoscas mihi sed puer fervidus amore est,'risit abbas.'Ille Veneris discipulus non Christi esse videtur -eho Magister? Nos ne fabulas eius audiamus,sed tu eum saepius verberes.Percute puerum tuum virga, ut dixit sanctus Benedictus,et liberabis animam eius a morte.Regula XXVIII.' 'Ut vis,Domine,ut vis.Rumorem tamen ad te referendum esse putavi.' 'Sane,Pater.Ecce,nunc Ricardus adit:eum ipsum interrogemus...Pater Ricarde, adsis.' 'Semper tibi pareo libens,o Domine....' Lucia adhuc in trabibus immota omnia,quae homines infra dicebant,audire non poterat. Mox dicere desierunt et Stephanus Ricardusque abierunt. Commentaria 1 Interea Lucia,Ricardum in monasterium euntem observans,in claustri tectum ascenderat ubi in pueritia saepe seCAPITVLVM SEXTVM DECIMVM CAP.XVI plūribus plūrēs plūribus plūribus plūra plūribus Part 2 Paulus and Lucia (XVI) Lucia in trabibus celata Interea Lucia, Ricardum in monasterium euntem observans, in claustri tectum ascenderat ubi in pueritia saepe se celabat; Comes Karolus enim eam matremque ad monasterium adducere solebat. Despiciens igitur Lucia de trabibus Ricardum solum sedentem videre poterat. Tandem aliquis ad Ricardum adiit. 'Ubi sunt nostri hospites?' inquit advena. 'Salvi-ne?' 'Salvi sunt,' respondit alter. 'Omnia-ne parata sunt?' 'Ita vero, Domine Abba.' Lucia est obstupefacta. Abbas! Omnia verba eorum audire non poterat quod duo monachi susurrabant. 'Tace!' dicebat abbas. 'Advenit aliquis, ergo in ecclesiam abi...' et Ricardus abiit. 'Ah Pater Stephane, salve.' 'Te saluto, Domine Abba,' respondit Stephanus, 'Ignoscas mi, sed tibi nuntios graves refero, mirabiles quidem, sed veros.' 'Quos nuntios dicis? Dic mihi, Stephane.' 'Unus ex discipulis meis, puer sapiens, honestus, fidelis ....' 'Quis ex tuis discipulis?' 'Paulus. Hodie cum ad oppidum ambularet, conspirantes in silva Danos conspexit ex quibus unum agnovit. Pater Ricardus in silva cum Danis ! ' 'Pater Ricardus in silva? Hodie? Sed Ricardus non est Danus. Ille puer elephantum ex musca facit.' 'Ille autem cum Danis erat.' 'Discipulo erranti credis, Pater?' inquit abbas. 'Nonne autem Paulus erat ille discipulus qui frustra filiam Comitis Karoli amabat? Ignoscas mihi sed puer fervidus amore est,' risit abbas. 'Ille Veneris discipulus non Christi esse videtur -eho Magister? Nos ne fabulas eius audiamus, sed tu eum saepius verberes. Percute puerum tuum virga, ut dixit sanctus Benedictus, et liberabis animam eius a morte. Regula XXVIII.' 'Ut vis, Domine, ut vis. Rumorem tamen ad te referendum esse putavi.' 'Sane, Pater. Ecce, nunc Ricardus adit: eum ipsum interrogemus ... Pater Ricarde, adsis.' 'Semper tibi pareo libens, o Domine....' Lucia adhuc in trabibus immota omnia, quae homines infra dicebant, audire non poterat. Mox dicere desierunt et Stephanus Ricardusque abierunt. Commentaria 1 Interea Lucia, Ricardum in monasterium euntem observans, in claustri tectum ascenderat ubi in pueritia saepe se
<<向上翻页向下翻页>>
©2008-现在 cucdc.com 高等教育资讯网 版权所有